- ANTIPATHES
- ANTIPATHESGraece Ἀντιπαθὲς, inter philtra Veterum et res eas, quibus amor conciliari creditus, ponitut nonnullis, qui versus illos Laelii in Apolog.Appuleii, ubi pleraque philtra descripsit, sic legunt,Philtra omniae undique eruunt,Antipathes illud quaeritur, etc.Sed vox plane contrarium notat. Sic enim Graeci vocant, quidquid adversus effascinationes, incantationes et amoris faciendi artes Magicas potenter est efficax: seu quod ἀλεξιφάρμακον est. Unde Antipathes, gemma Plinio l. 37. c. 10. quae contra effascinationes anxiliari credebatut; et cotallii genus, ab eodem effectu. Inprimis vero Moly illud nominatissimum, quô Mercurius Ulyssem muniit contra Circes effascinationes, Ἀντιπαθὲς vocitatum est. Sic ergo scribit illos versus Salmas.Antipathes illud quaesito,Philtra omnia undique irruunt, etc.ad Solin. p. 942.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.